Студопедия — Gerundium.
Студопедия Главная Случайная страница Обратная связь

Разделы: Автомобили Астрономия Биология География Дом и сад Другие языки Другое Информатика История Культура Литература Логика Математика Медицина Металлургия Механика Образование Охрана труда Педагогика Политика Право Психология Религия Риторика Социология Спорт Строительство Технология Туризм Физика Философия Финансы Химия Черчение Экология Экономика Электроника

Gerundium.






I

 

I. Quibus nihil est in ipsis opis ab bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est (Cic. Sen. 2, 4).

 

2. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus (Cic. Sen. 19, 69).

 

3. Caesar hunc ad egrediendum nequāquam idoneum locum arbitratus est (Caes. B. G. 4, 23, 4).

 

4. Exempla ex vetĕre memoria et monumentis ac litteris plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum, et jucunditatis ad audiendum (Cic. Verr. 3, 90, 209).

 

5. Videmus in bestiis, suam cuique naturam esse ad vivendum ducem (Cic. Fin. 5, 15. 42).

 

6. Nullum ad nocendum tempus angustum est malis (Sen. Med. 292).

 

7. Ad vivendum, velut ad natandum, is melior, qui onere liberior (Apul. Magia, 21).

 

8. Ad edendum et bibendum plus, quam viri, estis; ad laborandum nec manūs habetis nec pedes (Erasm. I, 256).

9. Breve tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum (Cic. Sen. 19,70).

 

10. Ad paenitendum properat, cito qui judicat (Syr. 32).

 

11. Non enim, si malum est dolor, carēre eo malo satis est ad bene

 

vivendum (Cic. Fin. 2, 13, 41).

 

12. Nullă aetas ad perdiscendum sera est (Ambrosius = K. 1810).

 

13. Omnium animi ad ulciscendum ardebant (Caes. B. G. 6, 34, 7).

 

14. Rem quaeris praeclaram juventuti ad discendum, nec mihi difficilem ad perdocendum (Cic. Sest. 44, 96).

 

15. Plerumque accidit, ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur (Quint. 2, 3, 8).

 

16. Optandum, ut ii, qui praesunt reipublicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur (Cic. Off. I, 25, 89).

17. Extra jocum maneo te, quod pertinēre ad beate vivendum arbǐtror, ut cum viris bonis, jucundis, amantibus tui vivas (Cic. Fam. 9, 24, 3).

 

18. M. Aemilius, non ad insequendum sibi tarditatem pedum, sed ad fugiendum impedimento fore, putabat (Cic. Rab. Perd. 7, 21).

 

19. «Est enim mihi», inquam, «cum Cicerone aemulatio, nec sum contentus eloquentia saeculi nostri: nam stultissimum credo ad imitandum non optimă quaeque proponere» (Plin. Ep. I, 5. 12).

 

20. Intellegi necesse est, in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur (Cic. Fin. 5, 19, 52).

 

 

II

 

I. Ludus animo debet aliquando dari, ad cogitandum melior ut redeat (Phaedr. 3, 14, 12).

 

2. Caesar, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, solvit equitesque in ulteriorem portum progrĕdi et naves conscendere et se sequi jussit (Caes. B. G. 4, 23, I).

 

3. Legatus est vir bonus, perĕgre missus ad mentiendum rei publicae causa (K. 3066).

 

4. Homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum, nullo modo perfectus, sed est quaedam particǔlă perfecti (Cic. N. D. 2, 14, 37).

 

5. Caesar oppidum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit (Caes. B. C. 3, 80, 7).

III

1. Cupīdo dominandi cunctis affectibus flagrantior est (Tac. A.nn. 15,53).

 

2. Quis ignōrat, maximam illecĕbram esse peccandi impunitatis spem? (Cic. Mil. 16, 43).

 

3. Scientiă rei bellicae dimicandi nutrit audaciam (Veget. I, I).

 

 

4. Non sunt preces, ubi negandi Iibertas non est (Quint. Decl.

 

281 =p. 158 Lemaire).

 

5. Omnis hic (=in Hipponensi colonia) aetas piscandi, navigandl atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, quos otium lususque sollicǐtat (Plin. Ep. 9, 33, 2).

 

6. Is, qui nullius non uxorem concupiscit et satis justam causam putat amandi, quod aliena est, idem, uxorem suam aspǐci, non vult (Sen. Ira 2, 28).

 

7. Onus probandi (Digesta 31, 22).

 

8. In rebus tam sevēris non est jocandi locus (Cic. Div. 2, 10, 25).

 

9. Acerrimus ex omnibus nostris sensibus est sensus videndi (Cic. De or. 2, 87, 357).

 

10. Serum est cavendi tempus in mediis malis (Sen. Thy. 487).

 

11. Est dolendi modus, non est timendi (Plin. Ep. 8, 17, 6).

 

12. Lacrimae nobis deĕrunt ante, quam causae dolendi (Sen. Polyb. 4, 2).

 

13. Elucentissimum est edocendi genus exemplorum subditio (Varro Sent. 46).

 

14. Non solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars est etiam docendi (Cic. Leg. 2, 19, 47).

 

15. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, nunquam fiduciam (Sen. Ep. 105, 8).

 

16. Est ita naturā comparatum, ut nihil aeque amorem incǐtet et

 

accendat, quam carendi metus (Plin. Ep. 5, 19, 6).

17. Cavendi nullă est dimittenda occasio (Syr. 99).

18. Modus vivendi.

 

19. Nemo silens piacuil, multi - brevitate loquendi (Ausan. Epist. 25, 44).

 

20. Liber captīvus avis ferae consimilis est: semel fugiendi si data est occasio, satis est, - nunquam postilla (=postea) possis.prendere (PI. Capt. 1, 2, 7=116)..

 

21. Juppiter nullo magis hominem separavit a ceteris animalibus, quam dicendi facultate (Quin!. 2, 16, 12).

 

22. A Jove et a ceteris dis immortalibus nobis agendi capienda primordia (Cic. Leg. 2, 3, 7).

 

23. Vivendi est finis optimus, quum, intĕgrā mente certisque sensibus, opus ipsă suum eădem, quae coagmentavit, natură dissolvit (Cic. Sen. 20, 72).

 

24. Diliguntur immodice solă, quae non licent: non nutrit ardorem concupiscendi, ubi frui licet (Quint. DecL 14,8=p. 324 Lemaire).

 

25. Ut medicină valetudinis, sic vivendi ars est prudentiă (Cic. Fin. 5, 6, 16).

 

26. Omnis cupīdo acquirendi ex opinione inopiae vĕnit (Apul. Met. = Ht. 16).

 

27. Usus dicendi in omni pacata et libera civitate dominatur (Cic. De or. 2, 8, 33)..

 

28. Nequaquam mihi dives est, quamvis multă possideat, qui neque

finem habet cupiendi, neque modum statuit utendi (Rutil. Lup. 2,,.15=p. 19 Halm).

 

29. Mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partes disserendi placuit (Cic. Tusc. 2, 3, 9).

 

30. Libertas est potestas faciendi id, quod jure licet (K. 1414).

31. Scribendi recte sapere est et principium et fons (Hor. A. P. 309).

32. Studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat (Quint. I, 3, 8).

33. Optima vivendi ratio est eligenda; eam jucundam consuetudo reddet (Ad Herenn. 4, 17,:24).

34. Eloquentiam esse, ait Clcero, non inānem loquendi profluentiam, sed sapientiam copiōse loquentem. Quod si est, qui nihil praeter verborum fJosculos tradunt, minimam partem eloquentiae tradunt (Mureti Or: 3 =vol. 2, p. 30).

 

35. Quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?

Non sunt aptă meae grandia velă rati (Prop. 4, 8,3).

 

36 Dispar vivendi ratio est, mors omnibus ună (Anth. 716, 3).

IV

 

I. Verum est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam experientiam (Cels. 1, Prooem. =p. 8, 24).

 

2. Mors est terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, - non iis, quorum laus emǒri non potest; exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, - non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt. (Cic.Parad.2, 3,18).

 

3. Nec metu neс adulandi foeditate сonstrictă posteritas - incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix (Amm. Marc. 30, 8, I).

 

4. Fulgēre pudor verumque fidesque

In quorum subiēre locum fraudesque dolique

Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi (Ov. Met. I, 129).

5.Mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi (Sall. Hist. 4, 61, 4).

 

6. Anno Urbis conditae septingentesimo vicesimo secundo mos Romae repetitus (est) uni parendi, pro rege “impcratori” vel sanctiore nomine «augusto appel1ato (Aur. Vict. Epit. I, 1).

 

7. Recte ae vere videtur Ovidius dixisse, emendandi laborem majorem esse, quam scribendi (Mureti Ep. 65=p. 97).

 

8. Erat in M. Catone aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui, ne reprensionem quidem vulgi inānem reformidans, in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur (Cic. Fin. 3, 2, 7).

 

9. Injuriam qui facturus est, jam fecit. Sic latro est, etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum jam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem. Exercetur et aperītur, opere nequitiă, non incǐpit (Sen. Ira J, 3).

 

10. Beate vivendi cupiditate incensi omnes sumus (Cic. Fin. 5, 29,86).

 

11. Non is solum debet gratus esse, qui accepit beneficium. verum

 

etiam is, cui potestas accipiendi fuit (Cic. Prov. 17, 41).

 

 

12. Stoǐcus Diogĕnes et Academǐcus Carneădes hanc amplissimam omnium artium, - bene vivendi disciplinam, vitā magis, quam litteris, persecuti sunt (Cic. Tusc. 4. 3, 5).

 

13. Di tibi divitias dederunl artemque fruendi (Hor. I, 4, 7).

 

14. Eloquendi vis efficit, ut eă. quae scimus, alios docēre possimus

 

(Cic. N. D. 2, 59, 148)..

 

15. Legendi semper occasio est, audiendi non semper; praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, vivă vox affǐcit (PHn. Ep. 2,3,9).

 

16. Causa fuit huc veniendi, ut quosdam hinc libros promerem (Cic.

Fin. 3, 2, 8).

 

V

1. Tradǐto sibi puero, dicendi peritus ingenium ejus imprīmis naturamque perspiciet. Ingenii signum in parvis praecipuum memoriă est (Quint. 1.3,1).

 

2. Viri docti non solum vivi atque ptaesentes studiōsos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequutur (Cic. Off. I, 44, 156).

 

3. Athēnas erudiendi gratiā missus (est) (Justin. 11, 3, 11).

 

4. Optimus est orator, qui dicendo animos audientium et docet et

delectat et permǒvet (Cic. Opt. 1, 3).

 

5. Desine fata deum flecti sperare precando. (V. Aen. 6, 376).

 

6. Bonum magis carendo, quam fruendo, sentitur (R. 40).

 

7. Nil tam difficile est, quin quaerendo investigari possit (Ter. Heaut. 675).

 

8. Castigat ridendo mores (K. 256).

 

9. Scribendo dicimus diIigentius, dicendo scribimus facilius (Quint. 10, 7, 29).

 

10. Ihi cursu, luctando, hastă, disco, satiendo sese exercebant (Plant. Bacch. 428).

11. Multi patrimonia effuderunt inconsulte largiendo (Cic.Off. 2, 15, 54).

 

12. Socrates percontando atque interrogando elicĕre solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat (Cic. Fin. 2, 1, 2).

 

13. Saepe ignoscendo das injuriae locum (Syr.640).

 

14. Cursando atque ambulando totum hunc contrīvi diem (Ter. Hec. 815).

 

15. Crebro ignoscendo facies de stulto imprǒbum (Syr. 141).

 

16. Tu modo si quid agi sperabis posse precando,

 

Quos colis, exōra supplǐce voce deos (Ov. Pont. 4, 8, 21).

 

17. Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo (Anonymus ex Ov.Pont. 4, 10)

 

18. Universi generis humani vincǔlum est ratio et oratio; quae docendo, discendo, communicando, disceptando, judicando conciliat inter se homines, conjungitque naturali quadam societate. Neque uIlā re longius absǔmus a natura ferarum: sunt enim rationis et orationis expertes (Cic. Off. 1,16, 50).

 

19. Hoc uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et quodexprimere dicendo sensă possumus (Cic. De or. 1, 8, 32).

 

20. Minimum malum fit contemnendo maximum (Carm. epigraph.)

 

21. Cito scribendo non fit, ut bene scribatu; bene scribendo fit, ut cito (Quint. 10, 3, 10).

 

22. Litteris omnibus a pueritia dedǐtus, experiendo tamen magis, quam discendo, cognovi (Cic. Fam. l, 7, 10).

 

23. Quid quisque possit, nisi temptando, nesciet (Syri append. 300).

24. Nimium altercando veritas amittitur (Syr.453).

 

25. Extemplo Libyae magnas it Famă per urbes,

Famă, malum quā non aliud velocius ullum:

Mobilitate viget viresque adquirit eundo (V. Aen. 4, 173).

 

26. Ut parentium saevitiă, sic patriae patiendo ac ferendo lenienda est (Liv. - 27, 34, 14).

 

27. Regiă crudelitas auget inimicorum numerum tollendo: parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succēdunt (Sen. Clem. 1, 8,7).

 

VI

1. Nemo timendo ad summum pervēnit locum (Syr. 463).

 

2. Stultitiă est sedendo aut votis debellari credere posse. Arma capias, oportet, et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris. Audendo atque agendo res Romană crevit, non his segnibus consiliis, quae timidi caută vocant (Liv. 22, 14, 14).

3. Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ullă disciplīnă, in qua non peccando discatur (Colum. 1, 1 = p. 176 Nisard).

4. Aut consolando aut consilio aut re juvero (Cic. fam. 7, 10, 4).

5. Deliberando saepe perit occasio (Syr. 160).

6. Adhibenda est in jocando moderatio (Cic. De or. 2, 59, 238),

7. Cernuntur in agendo virtutes (Cic. Partit. 23, 78).

8. ln vindicando criminōsă est celerǐtas (Syr. 285).

9. Prohibenda maxime est iră in puniendo. Nunquam enim irātus qui accēdet ad poenam, mediocritatem iIIam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripatetǐcis et recte placet (modo ne laudarent iracundiam et dicerent, utiliter a natura datam). Illă (iracundiă) vero omnibus in rebus repudianda est; optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundiā, sed aequitate ducuntur (Cic. Off. 1, 25, 89).

10. In adorando dextram ad oscǔlum referimus (Plin. N. H. 28, 2 (5), 25).

judices, non vult (Cic. Pomp. 13, 38).

13. Neque enim iIlae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tantă sunt in hoc uno (= in Pompejo,) quantă in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt (Cic. Pomp. 11, 29).

14. Quis est tam in scribendo impǐger, quam ego? (Cic. Fam. 2, 1. I).

15. Alexandro Macedǒni neque in deliberando consilium, neque in proeliando virtus, neque in beneficio benignitas deerat, sed dumtaxat in supplicio crudelitas (RutiI. Lup. i,18=p. 11, 6 Halma.)

16. Junonem a juvando, credo, nominatam (Cic. N.D. 2, 26, 66).

17. Eram naturā sitiens, cognoscendi res novas, varias regiones, urbes, linguas ac mores hominum (Erasm. 1, 249).

 

18. Cupiditate inimicos ulciscendi ardebant (Liv. 29, 6, 7).

 

19. Equǐdem sum cupǐdus te audiendi (Cic. De or. 2, 4, 16).

 

20. Nulla causă justa cuiquam esse potest contra patriam arma capiendi (Cic. Phil. 2, 22, 53).

 

21. Parsimoniă est scientiă vitandi sumptūs supervacuos aut ars re familiari 11. Non tam auctores in disputando, quam rationis momenta quarenda sunt (Cic. N. D. 1, 5, 10).

12. Neque enim potest sevērus esse in judicando, qui, alios in se sevēros esse moderāte utendi (Sen. Benef. 2, 34, 4).

22. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris, avǐda cognoscendi novum regem (=Alexandrum); plures obviam egressi sunt (Curt. 5, 1, 19).

 

 

VII

1. Veterem ferendo injuriam invītes novam (Syr. 705).

2. Unam tollendo legem ceteras infirmatis (Liv. 34,3(4).

3. Hoc uno modo sapiens se laudat, quae in ipso appārent bonă in aliis admirando (Varro Sent. 143).

4. Acrior est cupiditas ignōtă cognoscendi, quam notă repetendi.

Hoc in omnibus rebus videmus accidere: ad novă homines concurrunt, ad notă non veniunt (Sen. Contr. Exc. I; 4=p. 257, 9).

 

5. Mortalibus mos est ex magnis majora cupiendi (Sen. Benef. 3, 3, 2).

6. Non enim faciendo solum, quod decet, sed non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen effugere debemus (Cic. De or. 26, 120).

7. Multă ignoscendo fit potens potentior (Syr. 384).

 

8. Parva sunt haec; sed parvă ista non contemnendo majores nostri maximam hanc rem fecerunt (Liv. 6, 41, 8).

9. Temptando cunctă caeci quoque tuto amǔlant (Syr. 687).

10. Ulciscar perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo (Cic. Post reditum ad Quir. 9, 21).

 







Дата добавления: 2015-09-15; просмотров: 1179. Нарушение авторских прав; Мы поможем в написании вашей работы!



Важнейшие способы обработки и анализа рядов динамики Не во всех случаях эмпирические данные рядов динамики позволяют определить тенденцию изменения явления во времени...

ТЕОРЕТИЧЕСКАЯ МЕХАНИКА Статика является частью теоретической механики, изучающей условия, при ко­торых тело находится под действием заданной системы сил...

Теория усилителей. Схема Основная масса современных аналоговых и аналого-цифровых электронных устройств выполняется на специализированных микросхемах...

Логические цифровые микросхемы Более сложные элементы цифровой схемотехники (триггеры, мультиплексоры, декодеры и т.д.) не имеют...

Меры безопасности при обращении с оружием и боеприпасами 64. Получение (сдача) оружия и боеприпасов для проведения стрельб осуществляется в установленном порядке[1]. 65. Безопасность при проведении стрельб обеспечивается...

Весы настольные циферблатные Весы настольные циферблатные РН-10Ц13 (рис.3.1) выпускаются с наибольшими пределами взвешивания 2...

Хронометражно-табличная методика определения суточного расхода энергии студента Цель: познакомиться с хронометражно-табличным методом опреде­ления суточного расхода энергии...

ПРОФЕССИОНАЛЬНОЕ САМОВОСПИТАНИЕ И САМООБРАЗОВАНИЕ ПЕДАГОГА Воспитывать сегодня подрастающее поколение на со­временном уровне требований общества нельзя без по­стоянного обновления и обогащения своего профессио­нального педагогического потенциала...

Эффективность управления. Общие понятия о сущности и критериях эффективности. Эффективность управления – это экономическая категория, отражающая вклад управленческой деятельности в конечный результат работы организации...

Мотивационная сфера личности, ее структура. Потребности и мотивы. Потребности и мотивы, их роль в организации деятельности...

Studopedia.info - Студопедия - 2014-2024 год . (0.009 сек.) русская версия | украинская версия